Imagens da página
PDF
ePub

'p. 25.

atsil 17 loetama stipatum et habitu albo quo archiepiscopo Hierosolymorum mos erat cum baptizaret vestiri amictum ita in caelum exaltari. Fratres autem qui cum eo erant, consilium facere Diphysitas ut corpus

eius abreptum in aliquo templorum suorum ponerent, et famam 5 divulgarent quasi iam eis consensisset et impietati eorum commu

nicasset, certiores facti, omni studio consilium excogitaverunt, et, corpore eius sanclo celeriter adsumpto et in navem iniecto, statim in altum vecti sunt. Et, cum ad Cyprum venissent, summum

sacerdotem et confessorem et martyrem in monasterio posuerunt, 10 quod illo tempore monachi orthodoxi tenebant et in quo habita

bant. Est aulem commemoratio eius die tricesimo kānun prioris, continuo post diem commemorationis Iacobi qui vocatur iustus el fraler Domini nostri, qui etiam primus fuit archiepiscopus Hieroso

lymorum : et admirandum est quomodo commemoratio summi 15 sacerdotis primi Hierosolymorum et commemoratio Theodosii episcopi *orthodoxi simul pariter inciderint.

Beatus autem Romanus, pater monachorum et princeps patrum, quinque annis Antiochiae in exilio completis, multos et praedi

catione orthodoxa illuminavit et ab errore ad veritatem convertit. 20 Marcianus enim qui cum Deo contendebat alio consilio et alia

expectatione beatum ibi inclusit. Quia Nestorianorum erat urbs illa illo tempore, quoniam mater fuit Pauli Samosateni et Nestorii impiorum, et illo tempore huiusmodi summi sacerdotes

et clerici et maior pars laicorum in ea dominabantur, expec25 tabat imperator fore ut fortis Christi miles beatus Romanus aut

obtemperaret et ab haereticis perverteretur, aut periculum incurreret et periret; sed qui e sapientes in fraudibus eorum capit,1, qui pro omnibus qui in eo sperant contendit, facinus eius in con

trarium mutavit, eo quod servo suo tantam gratiam et sapientianı 30 et potentiam dedit, ut eorum qui male opinabantur multos ab im

pietate conversos et erectos ad Dei timorem restituerit, et fidei orthodoxae zelotas fecerit, dicto prophetico Ieremiae in eo completo, « et captivi erunt qui vos captivos duxerunt, 2. Per omne

autem tempus quo beatus Romanus Antiochiae fuit talis fames 35 et defectus pluviae totam Palestinam attigit ul terra arefieret, ct

periclitarentur omnes fame consumi. Et, magno clamore contra apostatam Iuvenalem ab illius regionis incolis exorto, quoniam is

1 I Cor., III, 19. - ? JeR., XXXVII, 16 (?) (Is., XIV, 2 ?).

SYR. C.

XXV.

2

*

*p. 26.

-ootgo( 18 loetan causa exilii fuit illius sancti, et hanc ob causam talem iram iustam sibi a Deo inflictam esse dicebant, veritus miser ille ne lapidibus eum obruerent, vel aliter perderent, invitus apud Marcianum pro reditu patris nostri Romani intercessor fuit, cum Eudociae reginae etiam persuasisset ut secum ei supplicaret. Qui cum licentiam 5 dedisset, non ei tantum dedit, sed et eius causa mandavit ut omnes sancti in exilio constituti in locum quisque suum rediret. Itaque beatus ad monasterium suum priscum 3 rediit, quod in Těqoa' situm erat, unde discesserat. Et, quia in iurisdictione Iuvenalis situm erat, et quia vicus eis vicinus a malis quibusdam conturba- 10 batur, ad regionem Eleutheropolis urbis etiam venit; et, amicissime ab eis receptus, in loco mansit. Et, cum Dominus ante eum paravisset, invenit etiam cacumen quoddam monasterio et situi coenobii idoneum, circa duo millia passuum a templo sancti prophetae Zachariae distans , in limite vici qui vocatur Kěphar Twrbn4; 15 qui est Eudociae reginae : et eum deprecatur Eudocia regina, et monasterium magnum ac pulcrum ibi aedificavit, Deo adiuvante ac confortante : et omnia dedit misitque ut cubicula circumponeret. Cum igitur tempus multum in.co habitasset et vixisset, et animas multas omni sanctitate et vitae ratione evangelica instru- 20 xisset, et oves rationales, sacrificium Domino placens, coram Deo constituisset, necnon et certamen pulcrum pugnasset, et cursum

suum complevisset, et fidem orthodoxam usque ad finem conser*p. 37. vasset, senectute bona ac * plena dierum ad lesum sibi dilectum

migravit; et corpus eius sanctum ibi depositum est sub altari 25
sancto. Miraculum autem magnum et in hac re fuit, quod celare
non debemus. Cum locus templi aedificaretur, et fodere vellent
fratres et locum sub mensa sancta parare in quo beatus depone-
retur, is abnuit et hoc fieri nolebat. Ei autem, cum obstare non au-
derent, templi solum planum facere tantum studebant (erat autem 30
rupes dura). Et, cum secarent et solum planum facerent, subito
aperta est spelunca sponte creata et a Deo aedificata , quae sufficiebat
ut sancti corpus tantum contineret. Et, cum post tempus, ut dictum
est, mortuus esset, in ea sub altari sancto multa gloria ac multo
honore depositus est. Est autem commemoratio sancti patris nostri 35
Romani presbyteri el archimandritae die vicesimo quinto mensis

[merged small][merged small][ocr errors]

moto( 19 josta tešrin posterioris, diebus sex ante commemorationem patris nostri Petri episcopi. Eos enim decebat ut, cum virtutes fraternas et honore aequales acquisissent, commemorationes etiam fraternas et vicinas haberent.

Eodem die est commemoratio beati Passarionis presbyteri, pauperum sustentatoris et orphanorum educatoris, qui etiam archimandrita fuit sancti patris nostri Romani; qui etiam domum pauperum celebrem aedificavit, quae ante portas urbis sanctae

ab oriente stat : cum quibus nos etiam regno caelorum dignos 10 habeat Christus Salvator noster, in saecula, Amen!

5

FINITA EST NARRATIO DE MORTE THEODOSII EPISCOPI

SANCTI HIEROSOLYMORUM.

i Cf. Vit. Pet. Ib. (ed. Raabe), p. 35; Cyr. SCYTHOP., Vit. Euthym., ap. CoteLENIUM, Eccl. Graecae Monumenta , t. IV, p. 31, 32, 56, Vit. Sabae, ch. 6, 30 ТивоРН., А. М. 5920.

2.

IV

VITA IOHANNIS EPISCOPI TELLAE

AUCTORE ELIA

INTERPRETATUS EST

E. W. BROOKS.

Hoc opus

[ocr errors]

in tribus codicibus asservatur, nempe : Cod. Musaei Britannici Add. 12, 174, Cod. Mus. Brit. Add. 14, 622, ct Cod. Berolinensi Sachau 321. De his autem codicibus vide

pracfationem nostram ad textum syriacum.

Auctor vitae fuit Elias quidam, Iohannis discipulus, quem cur cum Elia Darensi (Ion. Ephes., De beat. Orient., cap. 30) eundem esse putemus, ut fecit Kleyn (op. infra cit., p. 1x), rationem non video. Cum Callinici expugnatio commemorata sit, vitam non ante annum 542 conscriptam esse liquet. A graecorum verborum frequentia opus graece scriptum esse facile coniicias; sed, cum testimonia sanctae Scripturae syriacum textum referant, syriace compositum fuisse vix dubitare licet.

Textum syriacum e codicibus Musaei Britannici, cum interpretatione batavica, edidit H. G. Kleyn, Het leven van Johannes van Tella door Elias; Leiden, 1882.

E.W.B.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »