Imagens da página
PDF
ePub

p. 18.

HISTORIA DE PETRO IBERO.

et iam etiam vanis gloriis, a quibus contumeliae passiones nasci solent. Et hoc vinculum silentii temporarii acceperunt, ut per hoc purgentur, et « mensuram sermonis et silentiin, ut dicit Gregorius, discant.

[blocks in formation]

:

III

NARRATIO DE OBITU

THEODOSII HIEROSOLYMORUM

ET

ROMANI MONACHI

AUCTORE ANONYMO

INTERPRETATUS EST

E. W. BROOKS.

:

Hoc
opus

in eisdem codicibus in quibus vita Isaiae asservatur.
Auctorem cum discipulo Petri Iberi anonymo qui eius vitam a
Raabe vulgatam conscripsit eundem fuisse ex eo liquet quod se
narrationem mortis Theodosii iam superius promisisse adfirmat;
haec autem promissio in Petri vita invenitur, cui narratio nostra
quasi appendix videtur esse adiuncta. Opus, sicut ceteras huius-
modi vitas, graece scriptum fuisse vix dubium est; id primus
edidit Land, anno 1870, et Zachariae perperam adscripsit.

Notitia bibliographica :
a. Editio : J. P. N. Land, Anecdota Syriaca, t. III,

, P.

341345; Leiden, 1870.

b. Versio germanica : K. Aurens et G. Krüger, Die sogenannte Kirchengeschichte des Zacharias Rhetor in deutscher Übersetzung herausgegeben, p. 257-263, cum doctis adnotationibus (p. 384, 385); Leipzig, 1899.

E.W.B.

[ocr errors]

DE COMMEMORATIONE QUOMODO BEATUS THEODOSIUS
EPISCOPUS HIEROSOLYMORUM AD DOMINUM NOSTRUM MIGRAVERIT.

* p. 81.

Quia autem memini me superius pollicitum esse me modum obitus beati Theodosii episcopi Hierosolymorum et confessoris et 5 martyris narraturum?, debitum nunc paucis verbis solvere necesse

est. Cum vero secundum Marciani mandatum expulsus Hierosolymis discessisset, in Aegypto celatus atque incognitus habitabat. Eodem autem tempore pater Romanus etiam, pater monachorum ,

machinatione et consilio Iuvenalis apostatae, cum comprehensus 10 esset, Antiochiae esse et custodiri iussus est; et cum eo compre

hensus est etiam Timotheus qui monasterii Hypatii archimandrita erat, quod ab urbe sancta circa septem millia passuum distat; cum autem a beato Theodosio in urbe quadam earum quae sub eo

erant episcopus factus esset, dum in exilio sunt, angor animi qui15 dam et quaestio inter eos fuit de rectis doctrinis et de fide: dice

batur enim Timotheus haeresim Eutychianistarum participare et ee nostrae naturae, 2 dicere recusare. Quorum de disputatione certior factus Theodosius ille archiepiscopus, cum in Aegypto habitaret, el

ne multi offenderentur veritus, quia principes erant *orthodoxorum, *p. 29. 20 cum se ipsum constrinxisset, operam dedit ut ipse in Syriam ad

urbem Antiochiam clam perveniret, eosque ad concordiam ac pacem adduceret. Quidam autem dicunt ob hoc praesertim properavisse illum pastorem bonum hoc iter facere, quia ad sanctum

Simeonem ire ac pervenire vellet, qui in his regionibus super 25 columnam stabat et pietatis causa a multis laudabatur, neque eum

a Theodoreto et ab aliis haereticis decipi sinere, et apostasiae corum adsentire (quoniam simplex erat et innocens et omnino indoctus, et exactitudine doctrinarum rectarum ecclesiae haud

exercitatus), et ex hac re multis scandalum fieri. Sed studium eius 30 impedivit Satanas, adversarius Israel , qui ei priusquam ad collo

quium senis perveniret insidiatus, cum eum praedam fecisset, vinctum cepit et coram Pharaone constituit. Cum enim totum iter iam sedulo complevisset, ab Aegypto usque ad Syriam, cum ante portas urbis Antiochiae advenisset, Gaiano occurrit, chorepiscopo ecclesiae

2 Corpus nempe Christi esse.

3 Sci.

1 Vit. Pet. Ib. (ed. Raabe), p. 62. generis nostris.

( 16 )ostoon illius loci, a multis stipato; et, cum unus ex eis qui ei anteibant eum cognovisset, quoniam in his regionibus habitaverat, in monasterio quod vocatur monasterium domus Mār Bzył, et ipsi chorepiscopo notum fecisset, statim comprehensus est ut praeda magna, et quae antea in omni loco quaesita esset : et, cum principibus urbis 5 traditus esset, in custodia ab eis inclusus est; et statim regi notum

fecerunt. Marcianus autem de archiepiscopo comprebenso ab eis *p. 23. certior factus *eum Constantinopolim mitti et adscendere iussit,

ab urbe'ad urbem per officiales 2 transmissum. Et, cum adscendisset,
primo operam dabat ut per blandimenta zelum eius relaxaret, eique 10
persuaderet ut impiae Chalcedonis synodo adsentiret, amorem erga
eum et amicitiam et beneficia multa ei pollicitus. Cum autem
inexorabilem et immobilem et invariabilem eum vidisset, et omni
tribulationi et patientiae paratum, archimandritae monasterii quod
vocatur Dii eum tradidit, pravae opinionis Nestorii zelotae, et sy- 15
nodi Chalcedonis propugnatori; qui regi pollicebatur se eum im-
pietati adsentire facturum, vel, si nollet, omni contumelia et
improbitate et tribulatione perditurum. Quem, cum cepisset,
imprimis mullo honore et nulta suavitudine tractabat, ut qui ei
blandiretur ut regi pareret et synodo impiae communicaret, dum 20
multa quidem blandimenta ac promissa, multas autem minas ei
offert. Cum autem e spe sua excidisset, et beatus Theodosius mar-
tyris modo zelum divinum ac fidem orthodoxam retineret, in cella
quadam angusta quae calce plena erat tempore hiberno eum inclu-
sit; et adeo eum tribulatione et cruciatu adflixit ut per omne corpus 25
et pedes et stomacho aegrotaret, et doloribus acerbis opprimeretur,
fame et siti et frigore affectus, nec quisquam e familiaribus eius

eum visitare sinebatur. Illo tempore accidit ut moreretur Marcianus, *p. 24. a Domino *ictus : et, cum vidissent ei qui eum tenebant spiritum

paene ultimum exhalare episcopum Theodosium confessorem, et 30
in eo esse ut moreretur, rem eius Leoni notam fecerunt, qui tunc
rex factus est : et, licentia concessa , ut amici eius eum adsumerent
permisit; ei autem eum adsumpserunt et Sycas apportaverunt. Et,
cum paucos dies vixisset, el infirmitas multa eum cepisset, ita con-
summatus est, corona confessionis ac martyrii induta. Quando 35
autem consummatus est, beatus Petrus pater noster Alexandriac
crat; et eadem nocte eum in visione vidit a multitudine angelorum

i Vocalia incerta.

2 ταξιώται. .

« AnteriorContinuar »