Imagens da página
PDF
ePub

---+( 7 )ostane quia omnium qui ad eum veniebant, sive monachorum sive saecularium, facta ei revelabantur, ad regionem Gazae venit, et in lo o quodam qui illic est monasterium exstruxit, et se ipsum in cubiculo

quodam eius inclusit, et cum nullo prorsus colloquebatur, nisi cum 5 Petro principe discipulorum suorum, qui et ipse , * quod ad regio- *p. 10.

nem terrestrem attinet, Aegyptius erat, quod ad supernam autem et ad Deum ducentem, Hierosolymitanus, viro in omnibus rebus spiritali et doctrina eius digno, et cum hoc post noctis canonem et

Dei ministerium et hymnos matutinos usque ad horam tantum no10 nam. Accidit igitur ut post horam nonam quidam e viris Deum

amantibus ad eum venerint; quod cum prius a Deo cognovisset magnus Isaias, eis qui ad se venturi erant munera numero aequalia reliquit, ne illorum causa discipulus eius post horam nonam ei

molestias praeberet. Narraverunt igitur nobis viri quidam sanctae 15 ecclesiae studiosi a regione Gazae maritima : - Tempore defectionis

Illi et Pamprepii, quae ab eis contra Zenonem regem qui religioso vitam finivit facta est, propter hunc ipsum Illum conturbati, qui a Pamprepio mago deceptus esse et ad paganismum declinasse dice

batur (et expectabant homines eos, si bello contra Zenonem gesto 20 victores fierent, templa demonum paganis aperturos), ad eum ve

nimus; et huius discipulum (cuius mentio facta est?), hora nona iam praeterita , nobis munerum numero aequalium canistrum portantem invenimus; et dixit: «Pater haec munera vobis paravit : et

« pro vobis omnibus curae vestrae religiosae causa supplicatione facta 25 « vos ob defectionem horum paganorum turbari vetat : nubes enim

rest, et cito dissolvetura, Porro adiecerunt se, cum ad Petrum
illustrem qui ex Iberia etiam eadem de causa irent, idem responsum
audire. Adeo ambobus unum idemque * donum erat; unius enim Dei *p. 11.

solius, qui in Trinitate sancta et coessentiali adoratur, veri servi ac 30 ministri erant : qua de causa alter alterum commemorare non ces

sabant, et alter cum altero in spiritu erant, et eandem satisfactionem a Deo merebantur de rebus de quibus ei supplicabant. Igitur, cum quaestio in Palestina inter monachos quosdam agitata

esset, si Domini nostri corpus nobis coessentiale confiteri debea35 mus, et celeberrimus Petrus eos qui ita non confiteantur anathe

matizasset, quidam ex eis apud eum perstiterunt, cum eis qui cius

[ocr errors]

i Vox. loud II hoc sensu lexicis incognita. 2 Eadem historia de Athanasio et luliano a Rufino (H. E., I, 34) narratur. - Iwinpopopia.

--to 8 ) opinionem tenebant, de hac ipsa re disputantes; et ambabus partibus placuit ut magnum Isaiam interrogarent quam opinionem de hac re teneret; cum alteri alteris promisissent se eis quae de hac ipsa re dicturus esset consensuros. Et, quia ad eum venerunt, eandem sententiam ex eo audierunt, contra eos qui unum Dominum nos- 5 trum Iesum Christum Deitate Patri coessentialem, et humanitate eundem nobis coessentialem esse non confitentur. Et, de canonum quaestione, quae Alexandriae fuit, inter eos qui propter hoc alteri ab alteris se separabant, cum interrogati essent ambo, uno consensu sententiam dederunt. Ad Isaiam celebrem venerunt lohannes admi- 10 rabilis, qui monasterii in Aegypto siti archimandrita erat, et Scbennyti episcopus ?, qui et ipse donis diversis spiritalibus illustris fuit, multis viris sanctis, Aegypti monachis, secum adductis, inter

quos erat magnus pater Agatho?, et Iohannes 3 qui Pnpsws4 voca*p. 12. batur, * et pater Pnsw4. Et, quia huic viro sancto necesse erat eos 15

colloquio recipere, ita ut omnibus aequalitatem observaret, neve alios recipere, alios non recipere videretur, ianua his diebus aperta, omnibus se ostendebat, qui ab omni loco ad eum veniebant, et colloquia communia cum omnibus faciebat. Talis autem erat sapientia quae ei a Deo data est, quamquam doctrina profana prorsus 20 non exercitatus erat, ut Aeneas qui sophista erat Gazae urbis, vir christianissimus et doctissimus, et omni sapientia insignis, ut dixit mihi quidam ex eis qui apud eum assidue erant, dicerit: Saepe, quando in locis quibusdam de verbis Platonis vel Aristotelis vel Plotini dubito neque apud eos qui illorum sententias docent et inter- 25 pretantur solutiones eorum invenio, eum interrogo, et mentem illorum mihi claram et manifestam facit, et quid dicere voluerint, necnon et quomodo talis error redarguatur, et veritas doctrinarum christianarum confirmetur. Adeo erat vir a Deo in omnibus instructus, et de operum patratione et de theoria rerum physicarum 30 et de theoria theologiae venerandae, ut nemini eorum qui philosophi theoria sollertes dicebantur scientiae abundantiam concederet.

Ab hoc aulem composita sunt scripta multa de admonitione et aliis *p. 13. vitae monachicae rationibus, quae * de eo quoque testificantur quod

a divino apostolo Paulo dictum est : « Habemus hunc thesaurum in 35 vaso fictili 5; et : eStultos mundi et contemptos elegit Deus ut fortes

[ocr errors]

1 Cf. Zacu. Ru., vi, 1, 2, 4; Zach., Vit. Sev. (ed. Kugener), p. 78. 3 Cf. ZACH. RH., VI, 4.

3 Cf. Zach. R11., vi, 1, 2, 4. 4 Vocalia incerta. 5 II Cor., IV, 7.

-771( 9 lasten destruat, 1. Narravit mihi etiam Bosporius, qui postea episcopus Sinopes fuit, cum adhuc scriniarius esset officii praefectorum : « Ad eum veneram, cum cogitationibus urgerer, et mihi in animo esset

eum interrogare si mihi expediret ad connubium venire. Is autem, 5 cum a me nihil audiisset, per patrem Petrum discipulum suum

mihi nuntium misit : Quare animus tuus velut mare turbatur? Tuum est quod vis facere vel non facere. Et, cum mihi in animo est eum rogare si adstet finis, eo quod eum hoc omnibus adfirmare

audiebam, et, si hoc ita est, ad connubium venire non debeo, 10 nuntium mihi misit id quod scriptum est : Tempus est ultimum?;

neve cor tuum in ulla re dubitet, quia adstal finis.» Rogatus est a viris quibusdam sanctis ut de veritate diceret si passiones vicisset; et si Dei gratia talem gradum meritus esset. Is autem dixit se agri

colae similem esse qui in agro suo circumeat, ut, si radicem no15 xiam inveniat, hanc evellat.

Gratiae signa quae his tribus sanctis a Deo data est quorum vitae rationes secundum vires meas scripsi, quorum alia ab aliis quibusdam fide dignis separatim audii, et aliorum ipse etiam

in parte experientiam cepi, cum audiisset Zeno qui religiose vitam 20 finivit, et *homines videre cupisset, Cosmam, qui unus ex eu- *p. 11.

nuchis regiis erat et in primis ordinibus collocatus, ad eos cum litteris suis misit, per quas eos obsecrabat ut ad se cum sanctis quibusdam aliis venirent, ut oculis suis horum virtutes videret

et preces acciperet, et doctrinis eorum ac benedictionibus vere 25 sacris et spiritalibus frueretur 3. Sed magnus Petrus, priusquam

litterae regiae ei darentur cum vim earum didicisset, ut qui ab omni vana gloria fugeret, sese abscondidit et non apparuit : quo tempore Palestinam reliquit et ad regiones Phoenices Maritimae

pervenit. Theodorus autem admirabilis, cum Alexandriae et ab eu30 nucho regii cubiculi qui nominatus est et ab eo qui illo tempore

ordinis militaris regimen et rerum civilium administrationem gerebat cum episcopis aliis ascetis et presbyteris et monachis ut ad regem iret obsecratus esset, ne ceteris noceret, qui vocationi regiae

id quod iustum erat concedere volebant, consensum dare visus est : 35 tempore autem invento quod ei occasionem praebebat, et is etiam

sese abscondidit et non apparuit. Quia autem is qui litteras regias

2 I loh., 11, 18.

3 Cf. Vit. Petr. Ib. (ed. Raabe),

i I Cor., 1, 37, 38. p. 103 et sqq.

[ocr errors]

1

adduxit ad magnum Isaiam etiam in Palestinam venire tardaverat,

ad eum venit, el epistulam regiam ei dedit, eumque secum collo* p. 15. quium facere urget. Hunc autem secundum *orationem quam ora

verat recumbentem et aegrotantem et corpore tumentem invenit,
eumque pro rege orantem et eum ob fidem eius laudantem audit, 5
simulque dicentem se propter corporis necessitatem quae appareret
eum adire non posse, nisi fortasse corpus quod mortuum esset et
cadaver non post multum tempus ad regem portare vellet; ita ut
Cosmas, his auditis, ut pro rege et regina et omni republica et se
ipso oraret eum obsecraverit, et rogaverit ut si modo litterarum 10
communione regem honoraret. Is autem hoc idem fecit, et omnia
quae dicta erant peregit, et regis eunuchum cum benedictionibus
et litteris dimisit : et statim post huius discessum ad Dei ministe-
rium secundum morem suum sanus surrexit, nulla iam corporis in-
firmitate eum opprimente?. Et, cum se iam ab omnibus passionibus 15
liberum et vana gloria superiorem ostendisset, et potestate sibi a
Deo data diabolum et demones et cunctam potentiam eorum, sicut
scriptum est, conculcasset?, et Antonium secundum se coram Deo
constituisset, corpus temporarium terrae reliquit, et ad eum quem
diligebat discessit", herede et vicario Petro discipulo suo relicto. 29

Scriptas habes historias horum trium illustrium qui hac genera-
tione nostra fuerunt, quas ad gloriam Trinitatis sanctae et coessen-
tialis scripsimus. Precibus igitur ac supplicationibus eorum sit tibi,
Misael Christum amans et magnificentissime“, ut cum cubiculorum

regiorum gubernatione vita tua bene dirigatur, et a tentatione for- 25 * P, 16. nacis quae hic est5 plene effugias, et in regno * superno Dei magni

et Salvatoris nostri Iesu Christi, Regis reguin et Domini dominorum,
stare mereas : cui gloria in saecula saeculorum, Amen!

FINITA EST HISTORIA DE BEATO PATRE Isaia.

2 Loc., X, 19.

1 Cf. Zach. Ru., vi, 3.

3 Cf. Vit. Pet. Ib. (ed. Raabe), p. 124 et sqq. 4 Cf. Sev., Ep., 1, 17, xi, 1; Joh. Eph., De beat. orient., cap.

5 Dan., III. 57; Ion. Mal., Exc. de ins. (ed. De Boor), p. 43.

II

FRAGMENTUM VITAE PETRI IBERI

AUCTORE ZACHARIA SCHOLASTICO

INTERPRETATUS EST

E. W. BROOKS.

Hoc fragmentum, a Sachau silentio praetermissum, in Cod. Berol. Sachau 321, fol. 105 ro, exstat.

Cum a vita anonyma a Raabe edita differat, id ad Zachariac opus deperditum, de

quo diximus in praefatione ad vitam Isaiac, pertinere vix dubitare licet. Tria folia tantum in ms. deperdita sunt; dimidium autem folium finis vitae Theodosii occupabat : unde vitam Petri brevissimam fuisse manifestum est.

E.W.B.:

« AnteriorContinuar »