Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Mulcenturque povo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miți lustrarit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicum invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges,
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitz,
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parvet componi molliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum
quoque,

si

qua fides, si præmia certa bono

rum, Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divům, Quò labor et mens pura vebunt, atque ignea virtus,

Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo,

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsisat Damon ejusdemvicina pastores,eadem studia

sequuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reveta sus, et rem ita esse comperto, se, suamque soli. tudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personá hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus,cætera Anglus ; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris

virtutibus, dum viberet, juvenis egregius. Himerides nymphæ (dam vos et Daphnin et Et plorata diu memmistis fata Bionis) (Hylan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos,“ nemorumque reces. sus,

(tam Dum sibi præreptum queritur Damona, neque alLuctibus exemit noctern loca sola pererrans. Et jam bis virdi surgebat calumus arista,

Et totidem flaves numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrșis ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musz Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocąt, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi ! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquarn tę immiti rapuerunt funere Damon !
Siccine nos linquis, tụa sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumge vigebit Inter pastores: Illi, tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit : Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hæc tibi certa manent, tibi eaunt hæc præmia Da

mon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas

Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos

fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ; Quis fando sessire diem, cantoque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus

auster

Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vetitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capić abditus umbrâ, . Et

repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus Triste sonant, fraciæque agitata crepuscula sylväe.

Ite domum impasti, domino jam non caćat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba ncglecto marcescit uva racemo, Nec myrteta juvant ; ovium quoqué tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad Corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hîc gelidi fontes, hic illita gramina musco. Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam. Ite domum impasti, domino jam non vacat

agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidere Mopsus) Thysi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe

fuit pastoribus astrum, Intimaque oliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis ? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, cithræque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiz, nil me solentia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni

. Hei mihi quam similes ludunt per prara juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales,

« ZurückWeiter »