Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tat, Aristoride servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva cuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
“ Fama siles ? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et novo sceptrigero cædes meditata läcobo ?”
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas lito

more per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,

Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Efætique senes pariter tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolâm; capti pænas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores ;
Compita læta focis genialibus omnia fumant ;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

Anno ætatis 17. In obitum Præsulis Eliensis.
Aphuc madentes core squalebant genæ,

Et sicca nondum fumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (pro semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britannia,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,

Qui rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet. Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida, Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine :
“ Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat ;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios

sub regna

furvi luctuosa Tartari, Sedesque subterraneas." Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vares ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus. Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam. Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis. Erraticorum, siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe mirarus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, er regiam crystallynam, et

Stratum smaragdis atrium.
Scd hic tacebo, nam quis effare queat

Oriundus humano patre
Amanitates illius loci? mihi

Sat est in eternum frui.

Naturam non pati schium. Heu quám perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis Oedipodioniam volvit sub pectore noctem ! Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo? Et se fassa senem malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squalorque situsque Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc.contra munîsse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridet uterque polus, superâque ut Olympius aula Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ; Deturbato sacro cecidit de limine cæli ? Tu quoque

Phæbe'tui casus innitabere nati Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, It dabit attonito feralia sibila ponto.

« ZurückWeiter »