Imagens da página
PDF
ePub

cibum in genere notat; quamvis tamen faepiffime & apud Javanos & apud alios Orientis populos etiam pro pane ut & hîc fu-. mitur. Pronomen kang emphafi Graecae in petitione quarta refpondet, & cum ibi non de uno fed pluribus diebus fermo est, quia quotidie idem eft quod unoquoque die, idcirco Javani illud hoc modo exprimunt, ut fadientan dientan verbo ad verbum haec notet: fa id eft unaquaque dientan die, fed dientan iteratum diverfos fignificat dies five pluralem idiomate Javano, &. commode verti poffet quarumvis dierum, idquod etiam mutatis tantum mutandis in verfione verborum fanoenggil noenggil observandum. Maring proprie fignum Dativi eft,& quam optime refpondet Germanorum an & Belgarum aan. Javani Malaicique non eodem modo ut aliac Orientales Graeca Latinaque Linguae Dativum mutant addendo notam aliquam vel flectendo vocem, fed per vocabulum Maring quod nonnunquam idem quod ad, erga, nonnunquam contra fignificat exprimunt, nobifque Europacis locum relinquunt explicandi Verba juxta fenfum noftrum: Maring kahoela ea de caufa nobis in quarta petitione fignificat. Utraque vox dofa & falah peccatum & peccare vertitur & eodem quidem fenfu quo apud nos axýpara fumuntur, ast falah proprie errorem denotat, quem omne peccatum tamen includit. Secunda fignificatio vocis Maring pro contra occurrit, & accurate quadrat cum latina phrafi contra aliquem peccare, fummusqué effet barbarifmus in Javana & Latina lingua dicere peccare alicui. Verba bari pada fimul pofita nihil nifi a vel ab, feparatim autem bari etiam &, pada autem ab denotant, & fubintelligitur verbum eft more Graecorum omiffum. Bari & ambi ejufdem funt fignificationis & etiam fine difcrimine. Gufti ka goengane Javanilmus eft & verbotenus Domino propria fignificat pro Tua. Orientalibus namque Javanis, Malaicis, Singalenfibus, Siamicis, & aliis mos eft quando Deum, Regem, Praefectum vel Hominem auctoritatis alicujus alloquuntur, munquam voce Tu vel Tuus fed verbo tertiac perfonae cum addito. Dominus uti. Exempli gratia fi dicere velint cuidam Praefecto, vel fervus Domino fuo, tu hoc fecifti quam humaniffime dicent, Dominus hoc fecit; fic etiam hic Domino propria nil

aliud apud nos quam Tua denotat. Sed jam ad alia. Bengalicam ego litteris genti huic propriis, lingua autem Malaica expreffi, quod ea ibi quam maxime ufitata & quod Orationem Dominicam ftylo Bengalenfium conquirere non potuerim. De lingua Bengalica notandum eft, olim fuiffe adeò com munem ut in multis circumfitis regionibus fefe diffuderit, aft introducta Malaica univerfali ferè totius Indiae Orientalis lingua, tantum inter limites Bengalae fefe continuit, atque priftinum ufum amittere cepit, ut praeter litteras à pauciffimis nationibus adhibeatur, in primis tamen à Mahumetanis Magni Mogolis fubditis, uti hoc ex ore civis cujufdam Bengalenfis haufi.

Malabaricarum duas exhibui Orationis Dominicae Verfiones, unam ex Londinenfi Sylloge, cujus lectionem Rey. Dominus Behme Ampliffimo Domino Chamberlaynio communicavit, alteram ei dedit Dominus Henricus Plutfchovius ex Wefenberg in ducatu Megapolitano oriundus, Miffionarius Danicus qui quinque annos in Tranquebar commoratus, juxta eam Dialectum Orationem Dominicam confcriptam Londinum attulit. Lingua Malabarica non tantum in Malabaria obtinet quae à Goa meridiem verfus ad principium Comeryni extremos fc: Indiae fines intra Gangem excurrit, & olim in quinque regna fuit divifa, Cananor, Calechut, Cranganor, Cochin & Coulang quorum tertium & quintum hodie a reliquis eft abforptum; sed auditur etiam in majori parte infulae Ceylon imprimis in Regione Coylat Wannea & littoribus ejus fere omnibus. Exinde facile conjicere poffumus, varias dari linguae Malabaricae adeo diffufae dialectos & cum fero ab Europacis ejus Metropoles fint detectae, fero etiam in accuratam ipfius cognitionem perveniemus, ope tamen Miffionariorum vel in Pietatis ac Eruditionis feminario Hallenfi educatorum.

Singalaeam Orationem Dominicam Celeberrimus Relandus ex Mufaço Clar. Ruardi Andalae mecum communicaverat, cujus lectionem ego multo labore atque opere fubjeceram: aft quia Rev. Dominus Petrus Croonenburgh in Infula Ceylon educatus multa in oratione hac corrigenda effe dixit, tandem permultis fuaforiis precibus & promiffis Verfionem hanc veramque lectionem

**** 2

ab

ro,

ab ipfo extorfi, pro quo favore tamen haud invitus ei grates refe licet non publice Mufas adjuvandi ftudio fed privato praemium fatis magnum pro tantillo labore obtinendi defiderio, illud amicitiae genus mihi exhibuerit. Pronuntiationem Orationis hujus Dominicae ex ore Domini Croonenburghi linguae Singalaeae peritiflimi calamo excepi, difficillimam imo impoffibilem Europaco nifi in Infula Ceylon ab infantia enutrito: qua de caufa etiam factum eft quod notulas literas d, t & h fecantes & in Alphabeto quod olim jam Clar. Relandus T. 3. Diff. p. 8o. inferuit, obvias, non exprefferim, fed ore Angli dh & th fibilando qua-fi pronunciandi reliquerim. Pace tua igitur, L. B. addam nonnulla ad effentiam Linguae hujus fpectantia litteris Latinis, Singalacas quae etiam ad manus funt alii occafioni refervans. Singalaca lingua in minima parte Infulae Ceylon ab Occidente nimirum meridiem verfus à Negombo ufque ad Dondere in ufu eft, & in primis in Metropoli ejus Colombo purior à vocibus Malabaricis confervatur. Habet XLVIII litteras ex quibus quinque funt vocales fimplices a, i, u, e, o & novem compofitae ac diphtonghi aa, ii, uu, iru, iruu, ilu, iluu, ay & au. Con-fonantes Alphabeti Singulaei funt XXXIV quarum quaelibet tredecim uicibus additis certis notis variatur; fc: littera ka E. g. in kaa, ki, kii, ku, kuu, kuru, kuruu, kulu, kuluu. ke, kay, ko, kau fic & in caeteris, ut numerus litterarum (atque fyllabarum) Singalaearum ad CCCCLXXX ufque excrefcat. Nomina apud Singalacos fubftantiva funt vel Masculini Generis quae ut plurimum in a pauca in o vel an definunt, ut Minibaa Homo, Raddjuruwoo Rex, & Dewijan Deus: vel Foeminini quae definunt in i vel oe ut ftrü Foemina, Haannoehoe uxor. Reliqua funt neutrius generis. Subftantiva Masculina in a definentia, Pluralem plerumque faciunt in in vel o ut Manufpajaa Homo Manufpajin vel Manufpajoo: Mafculina defi-nentia in o & an Pluralem faciunt in waru, Raddjuruwoo, Raddjuruwaru, Dewijan, Dewiwaru, quam particulam waru etiam Foeminina in Plurali affumunt. Neutrius generis Nomi-. na Pluralem faciunt vel addendo wal ut Nuwara urbs, Nuwarawal vel detrahendo ultimam fyllabam ut kaduwa enfis kadu

en

enfes. Nomina Adjectiva non mutantur per cafus aut nume-ros, fed praepofita fubftantivis fuis immobilia manent, ut sondapirimijaa bonus vir fondapirimijoo boni viri, napuruistrü ma-la uxor, napuruiftrüwaru malae uxores & fic in caeteris. Gradus Comparationis inftituuntur per vocem wadaa vel waedija. plus & ati maxime ut ouda altus waedijaouda altior atiouda altiffimus, pofita voce comparanda in Dativo Cafu. Declinationes apud Singalaeos eodem fere fiunt modo: fc: Genitivus habet gee (vel nee fi Nominativus in an definat, Neutra habent ee), Dativus in fingulari ta in Plurali da, Accufativus in wa, Vocativus fingularis in oi vel jee Pluralis in nee (fc: fi Genitivus. habeat nee) Ablativus gen, nen & en uti ex Praxi conftat. Sic Vox Manufpajaa ita in Singulari declinatur: N. Manufpajaa G.. Manufpajaagee, D. Manufpajaata, Acc. Manufpajaawa, V. Manufpajoi, Abl. Manufpajaagen. In Plurali. N. Manufpajin, G. Manufpajinnee, D. Manufpajinda, Acc. Manufpajinwa, V. Manufpajinee, Abl. Manufpajinnen. Dantur tamen exceptiones nonnullae, quas hîc addere nimis longum foret. Juxta hanc Declinationum formam flectuntur etiam Pronomina fubftantiva, Mama ego, api nos, Umba tu umbalaa vos, Too tu vir topi vos viri, Ti tu foemina Topi vos foeminae, Undoeoe ille, undoeoelaa illi, mocoe illa, mun illae. Pronomina Adjectiva indeclinabilia praeponuntur substantivis ut Meekaappaa hic pater, eeftrü haec uxor, areeafwajaa nullus equus. Aft fedulo notandum eft, Singalaeos aeque ac alias gentes Indiae Orientalis in primis Javanos & Malaicos diverfos habere modos perfonam fecundam & tertiam exprimendi, non folum in Pronominibus Tu, Ille fed etiam in verbis has perfonas denotantibus, fecundum Qualitatem & conditionem perfonae quam alloquimur & quae alloquitur; ut pro Tu utuntur Tamunfee Veftra Nobilitas: Tamunwahanfee Veftra Celfitudo: Etanawahanfee Veftra Excellentia. Verba apud Singalacos funt vel Activa vel Paffiva vel Neutra. Activa funt quadruplicia, alia quae in Infinitivo definunt in Gannawaa, alia in Anawaa, alia in Inawaa & alia in Enawaa. Tempora habent quinque Praefens, Imperfectum, Perfectum, Plufquam perfectum, Futurum: Modos.

**** 3.

quan.

quatuor Indicativum, Imperativum, Conjunctivum & Infinitivum. Exercitii gratia addam Excmplum Primae Conjugationis verbi Adabagannawaa Credere. In Indicativo, Praefentis Mama adahaganjai credo, umba adahagandoeoenu credis, undoeoe adahagandoeoenu, credit, api adahaganjanu credimus, umbalaa adahagandocoelaanu, creditis, undoeoelaa adahagandoeoelaanu credunt. In Imperfetto Voci adahagannawai vel adaganiddii adjunguntur Pronomina mama ego, umba tu &c. uti in Praefenti. Praeteritum perfectum ita conjugatur. Mama adahagatim, credidi, umba adahagatdoeoe credidifti, undoeoe adahagatdocoe credidit, api adahagatimu credidimus, umbalaa adahagatdotoelaa credidiftis undoeoelaa adahagatdococlaa credidederunt. Plusquam perfectum credideram formatur eodem modo ut Praeteritum perfectum praefigendo folummodo Verbo adahagatim vocemara E. g. mama iffara adahagatim credideram, umba iffara adahagatdoeoe credideras & fic in reliquis. Futurum fequenti ratione conjugatur. Mama adahaganim credam, umba adahagandocoe credes, undoeoe adahagandocoe credet, api adahaganimu credemas, umbalaa adahagandocoelaa credetis, undocoelaa adahagandocoelaa credent. Imperativus ita fe habet: umba adahaganni crede, undocoe adahagattaawandoeoe credat, api adahaganimu credamus, umbalaa adahagallaa credite, undocoelaa adahagattaawandococlaa credunto. Conjunctivi Praefens & Imperfectum formatur addendo verbo adahagattot Pronomina mama, umba, undoeoe, api, umbalaa,& undoeoelaa. Perfectum autem & Plusquam perfectum magis variatur h. m. Mama adahagatinnam crediderim vel credidiffem, umba adahagatdocoenam credidisses, undoeoe adahagatdoeoenam credidiffet, api adahagatimunam credidiffemus, umbalaa adahagatdoeoelaanam credidiffetis, undocoelaa adahagatdoeoelaanam credidiffent. Futurum formatur addendo verbo adahagatkota Pronomina mama, umba &c. Credidero credideris &c. Participium Praefens credens eft adahaganimim, Imperfectum adahagana; Supinum adahagat creditus; Gerundium adahaganda credendi. Jam fupra notavi Singalaeos diverfos habere modos fecundam & tertiam perfonam per Pronomina alloquendi, idem hoc in Verbis

ob

« AnteriorContinuar »